IMPRAEL

IMPRAEL
IMPRAEL
fil. Mohammedis I. Caliphae Babylonii, patri successit. Alii Mahamumo an Mohammedi, in Regno Persiae substituunt Abii-Ezach fratrem, qui regnavit Annos 8. Mortuus A. C. 833. post XIX. alios Caliphas, surrogato tandem Taiaphâ, quem vide. Nomina eorum, qui interiecto tempore praefuêrunt, sunt:
Vacecus Almoto frater, Montacer, Abul-Abas, Mostahin, Almahez, Motady, Almat-Hamed, Hamer, Matazed, Moktafi, Moktader, Iafar frater Kaherbila, Razin-Bilam, Muktafi, Muktafi Abdela, et Motya, qui Exstinctus A. C. 977. successorem habuit Taiaham praef. In Babylonia vero Mohammed II. fil. Impraêlis successit, regno exutus a Turcis, uti habet Zonaras p. 203. Devictis autem saracenis, Sultani Turcarum varii exstitêre, Nicenus, lconiensis, Damascenus, Aleppinus; Musulanus s. Ninivitanus tandem; de quibus duobus posterioribus nihil certi habetur, de reliquis vide in vocibus, Damascus, Nicaea, Iconium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • MOHAMMED — Calipha Saracenorum, post Iminem sedem Caliphatus seu Regni Damascô transtulit Bagdatum, saeculô IX. Quô tempore dissidiis scinduntur Saraceni, et Syri, in Bagdad. Aegyptii, in Cairo (e quibus Saladinus Bello Sacro Christianis infestus) quibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TAJAHA — Calipha Arabum seu Saracenorum secundum quosdam XLV. successit Motyae, de quo ac eius decessoribus vide aliquid supra, voce Imprael. Regnavit annum 1. exstinctus A. C. 1013. Quô tempore Caliphae solo nomine praefuerunt, aliis regna et provincias… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”